- DAVILA
- DAVILAsive Avila, Familia Hispaniae vetus, ex urbe Avila oriunda. Eius duae praecipuae sunt lineae, primogenitorum, qui Domini de las Navas et Villa Franca fuêre; in quibus sub Ioh. I. Rege claruit Petrus Gonsalex Davila: et altera Dominorum de S. Romano et Villa nova. Ex illa Petrus I. Davila Comes del Risco creatus est A. C. 1475. cuius filius Steph. per alterum filium Petrum II. Marchion. de las Navas reliquorum Comit. ac Marchion. del Risco de las Navas (in quibus etiam Henric. Davila et Guzman March. de Povar titulum gessit) suit auctor. Hinc eiim Petrus ex Maria Cordubensi genuit petrum III. patrem ex Hieronyma Henricia Guzmanna Petri IV. Stephani, quo et Iohannâ Manriciâ nati sunt Anton. Com. del Risco, Petrus Stephan. Garsias et Hieronyma (ux. Hieronymi Ruzi de Corella Com. de Cocentayna March. de Almenara) omnes Nominis Davila March. de las Navas vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. tom II. p. 63. Alter vero Stephani praefati fil, Ludovic. ab uxore Maria de Zuniga Manuel et Sotomayor, Mirabellum, acillo nomine a Carolo V. titulum Marchionis obtinuit: Quiquamvis tantum foemellas genuerit, cum Hieronyma harres patrueli Alfonso de Zuniga et Corduba; ac iterum huius filia Francisca, suo patrueli Antonio de Toledo et Davila nupserint, in Davilensi stirpe dignitas illa permansit. Fuêre autem nati his ultimis, Anton. Henric. et Balthas, nominis de Zuniga et Davila Marchl Mirabelli: quorum postremus natus est A. C. 1620. Idem p. 69. In hac, Sanromanensi nempelinea, plures ordine sibi invicem successêre, Domini de Santronian et Villa nova de comez, quibus titulis Velada accessit, ex Davilensi linea a coniuge Sancio Sanchez Davilae allata: Huius filius pro Velada Marchionis titulum gessit, eum a Philippo II. nactus: pronepos vero Antonius d' Avila et Toledo, March. de Santroman dignitatem priori iunxit, martitus Constantiae Osoriae, filiae Petri Alvari March. de Astorga; frater Antoniae, quae Ioh. Ludovico de la Cerda D. Medinacelio, nupsit. Idem p. 104. Praeter hos Comites de Punnoenrostro, ex familia Ariarum, Davilensi quoque cognomine utuntur, forte ob coniugium Gonsalvi Ariae de Arguello, et Violantae Gonsalez Davilensis. vide eundem Auctorem tom. praefato in Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.